{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 318","citation":"Bacon, Instauratio magna 318","ref":"318","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/318","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/318.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Neque etiam respuenda est in Alsimilatione, Accretio illa, quam vulgò ab Alimentatione distinguunt: veluti cùm lutum inter lapillos concrescit, & vertitur in materiam lapideam; squammae circa dentes, vertuntur in substantiam non minùs duram, quàm sunt dentes ipsi, &c. Sumus enim in eâ opinione, inesse Corporibus omnibus desiderium Aßimilandi, non minùs quàm Coeundi ad Homogenea: verùm ligatur ista virtus, sicut & illa; licèt non ijsdem modis. Sed modos illos, necnon solutionem ab ijsdem, omni diligentiâ inquirere oportet, quia pertinent ad Senectutis refocillationem. Postremò videtur notatu dignum, quòd in nouem illis Motibus, de quibus diximus Corpora tantùm Naturae suae Conseruationem appetere videntur; in hoc decimo autem Propagationem. Sit Motus Duodecimus, Motus Excitationis; qui Motus videtur esse ex genere Assimilationis, atque eo nomine quandoque à nobis promiscuè vocatur. Est enim Motus Diffusiuus, & Communicatiuus, & Transitiuus, & Multiplicatiuus, sicut & ille. atque Effectu (vt plurimùm) consentiunt, licèt efficiendi modo & subiecto differant. Motus enim Assimilationis procedit tanquam cum imperio, & potestate; Jubet enim, & cogit Aßimilatum in Aßimilantem verti & mutari. At Motus Excitationis procedit tanquam Arte & insinuatione, & furtim. & inuitat tantùm, & disponit Excitatum ad naturam Excitantis. Etiam Motus Assimilationis multiplicat & transformat Corpora & substantias; veluti, Plus sit Flammae, Plus Aeris, Plus Spiritùs Plus Carnis. At in Motu Excitationis, multiplicantur & transeunt virtutes tantùm: & Plus sit Calidi, Plus magnetici, Plus putridi. Eminet autem iste Motus praecipuè in Calido & Frigido.","prev":{"citation":"Instauratio magna 317","label":"317","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/317"},"next":{"citation":"Instauratio magna 319","label":"319","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/319"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}