{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 319","citation":"Bacon, Instauratio magna 319","ref":"319","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/319","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/319.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Neque enim Calor diffundit se in calefaciendo per Communicationem primi Caloris; sed tantum per Excitationem partium Corporis ad Motum illum, qui est Forma Calidi: de quo in Vindemiatione primâ de Natura Calidi diximus. Itaque longè tardiùs & difficiliùs excitatur Calor in Lapide aut Metallo, quàm in Aere: ob inhabilitatem & impromptitudinem Corporum illorum ad Motum illum; Ita vt verisimile sit, posse esse interius versùs viscera Terrae materias, quae calefieri prorsus respuant; quia ob Condensationem maiorem spiritu illo destituuntur, à quo Motus iste Excitationis plerunque incipit. Similiter Magnes induit Ferrum nouâ partium dispositione, & Motu Conformi; ipse autem nihil ex Virtute perdit. Similiter Fermentum Panis, & Flos Ceruisiae, & Coagulum Lactis, & nonnulla ex venenis, excitant & inuitant Motum in maßâ farinariâ, aut Ceruisiâ, aut Caseo, aut Corporbhumano succeßiuum & continuatum; non tam ex vi Excitantis, quàm ex praedispositione & facili Ceßione Excitati. Sit Motus decimus tertius, Motus Impressionis; qui Motus est etiam ex genere Motûs A ssimilationis; estque ex Diffusiuis Motibus subtilißimus. Nobis autem visum est eum in Speciem propriam constituere, propter differentiam insignem quam habet erga priores duos. Motus enim Assimilationis simplex Corpora ipsa transformat; ita vt si tollas primum Mouens, nihil intersit ad ea quae sequuntur. Neque enim prima accensio in Flammam, aut prima versio in Aërem, aliquid facit ad Flammam, aut Aërem, in Generatione succedentem. Similitèr, Motus Excitationis omninò manet, remoto primo mouente, ad tempora benè diuturna; vt in Corpore calefacto, remoto primo Calore. lin Ferro excito, remoto Magnete; in Maßâ farinariâ.","prev":{"citation":"Instauratio magna 318","label":"318","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/318"},"next":{"citation":"Instauratio magna 320","label":"320","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/320"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}