{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 325","citation":"Bacon, Instauratio magna 325","ref":"325","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/325","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/325.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Est autem hic Motus veluti aeternae cuiusdam Captiuitatis. Videlicèt vbi Corpora non omninò pro Natura suâ bene locata, & tamen non prorsus malè se habentia, perpetuò trepidant, & irrequietè se agant, nec statu suo contenta, nec vlterius ausa progredi. Talis inuenitur Motus in Cordeo pulsibus Animalium; & necesse est vt sit in omnibus Corporibus, quae statu ancipiti ita degunt, inter Commoda & Incommoda, vt distracta liberare se tentent, & denuò repulsam patiantur, & tamen perpetuò experiantur. Sit Motus Decimus nonus & postremus, Motus ille cui vix nomen Motus competit, & tamen est planè Motus. Quem Motum, Motum Decubitûs siue Motum Exhorrentiae Motûs vocare licèt. Per hunc Motum Terra stat mole suâ, mouentibus se Extremis suis in Medium; non ad Centrum Imaginatiuum, sed ad Vnionem. Per hunc etiam Appetitum Omnia maiorem in modum Condensata Motum exhorrent; atque illis pro omni Appetitu est non moueri. & licèt infinitis modis vellicentur & prouocentur ad Motum, tamen Naturam suam (quoad possunt) tuentur. Quòd si ad Motum compellantur, tamen hoc agere semper videntur, vt quietem & statum suum recuperent, neque amplius moueant. Atque circa hoc certè se agilia praebent, & satis pernicitèr & rapidè (vt pertaesa & impatientia omnis Morae) contendunt. Huius autem Appetitus Imago ex parte tantùm cerni potest; quia hîc apud Nos, ex Subactione & Concoctione Coelestium, omne Tangibile non tantùm non Condensatum est ad Vltimitatem, sed etiam cum Spiritu nonnullo miscetur. Proposuimus itaque iam Species, siue Elementa simplicia Motuum, Appetituum, & Virtutum Actiuarum, quae sunt in Naturâ maximè Catholica.","prev":{"citation":"Instauratio magna 324","label":"324","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/324"},"next":{"citation":"Instauratio magna 326","label":"326","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/326"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}