{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 334","citation":"Bacon, Instauratio magna 334","ref":"334","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/334","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/334.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Licèt enim verum sit, etiam solidißima Corpora habere suos poros, tamen aegrè patitur Aer, aut Spiritus comminutionem sui ad tantam subtilitatem; quemadmodùm & Aqua exire recusat per rimam minusculam. De Secundo verò Modo ex septem praedictis illud imprimis notandum est, valere certè Compreßiones & huiusmodi Violentias, ad Motum localem, atque alia id genus, potentißimè; vt in Machinis & Mißilibus: Etiam ad destructionem Corporis Organici, atque earum Virtutum quae consistunt planè in Motu. Omnis enim vita, immò etiam omnis Flamma & Ignitio destruitur per Compreßiones; vt & omnis Machina corrumpitur & confunditur per easdem. Etiam ad destructionem Virtutum quae consistunt in Posituris, & disimilaritate partium paulò craßiore; vt in Coloribus: (eque enim idem color Floris inteori & contusi, neque Succini integri & puluerizati:) Etiam in Saporibus: (neque enim idem sapor Pyri immaturi, & eiusdem compreßi ac subacti; nam manifestò dulcedinem maiorem concipit.) Verùm ad transformationes & alterationes nobiliores Corporum Similarium non multùm valent istae Violentiae; quia Corpora per eas non acquirunt consistentiam aliquam nouam constantem & quiescentem, sed transitoriam & nitentem semper ad restitutionem & liberationem sui. Attamen non abs re foret huius rei facere Experimenta aliqua diligentiora; ad hoc scilicèt vtrùm Condensatio Corporis benè similaris, (qualia sunt Aër, Aqua, Oleum, & huiusmodi) aut Rarefactio similitèr per violentiam indita, poßint fieri constantes & fixae & quasi mutatae in Naturam. Id quod primò experiendum per Moram simplicem. deinde per Auxilia & Consensus. Atque illud nobis in promptu fuisset, (si modò in mentem venisset) cùm Aquam (ae qua alibi) per malleationes & pressoria condensauimus, antequam erumperet.","prev":{"citation":"Instauratio magna 333","label":"333","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/333"},"next":{"citation":"Instauratio magna 335","label":"335","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/335"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}