{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 337","citation":"Bacon, Instauratio magna 337","ref":"337","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/337","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/337.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"(qualis fertur apud Chinenses esse Confectio Porcellanae, vbi Massae ad hoc factae dicuntur manere intra terram per quadraginta aut quinquaginta Annos, & transmitti ad haeredes, tanquàm Minerae quaedam artificiales) & huiusmodi. Quinetiam quae interueniunt in Naturâ Condensationes, factae per Frigora, similitèr sunt inuestigandae; vt Causis eorum cognitis, transferri possint in Artes. Quales cernuntur in exudatione Marmoris & Lapidum. in Rorationibus super Vitra per interius Fenestrarum, sub Auroram, post gelu Noctis: in Originibus & Collectionibus Vaporum in Aquas sub Terrâ, vndè saepè scaturiunt Fontes: & quaecunque sunt huius generis. Inueniuntur autem praeter illa quae sunt Frigida ad Tactum, quaedam alia potestate Frigida, quae etiam Condensant; Veruntamen operari videntur super Corpora Animalium tantùm, & vix vltra. Huius generis se ostendunt multa in Medicinis & Emplastris. Alia autem Condensant Carnes & Partes tangibiles; qualia sunt Medicamenta Astringentia, atque etiam Inspissantia; Alia Condensant Spiritus, id quod maximè cernitur in Soporiferis. Duplex autem est Modus Condensationis Spirituum, per Medicamenta Soporifera, siue prouocantia Somnum: Alter per Sedationem Motûs: Alter per Fugam Spirituum.","prev":{"citation":"Instauratio magna 336","label":"336","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/336"},"next":{"citation":"Instauratio magna 338","label":"338","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/338"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}