{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 34","citation":"Bacon, Instauratio magna 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/34.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":137,"text":"Atque per huiusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad Naturam tutum & commodum; atque Materiam Intellectui praeberi probam & praeparatam censemus. Postquam verò & Intellectum fidisimis auxiliis ac praesidiis stipauimus & iustum Diuinorum Operum exercitum seuerißimo delectu comparauimus; nil amplius superesse videtur, nisi vt Philosophiam ipsam aggrediamur. Attamen in re tam arduâ & suspensâ, sunt quaedam quae necessariò videntur interponenda partim docendi gratiâ, partim in vsum praesentem. Horum primum est, vt Exempla proponantur inquirendi & inueniendi, secundùm nostram rationem ac viam, in aliquibus subiectis repraesentata: sumendo ea potißimùm subiecta, quae, & inter ea quae quaeruntur, sunt nobilißima, & inter se maxime diuersa: vt in vnoquoque genere Exemplum non desit. Neque de iis Exemplis loquimur, quae singulis Praeceptis ac Regulis illustrandi gratiâ adiiciuntur: (hoc enim in Secunda Parte operis abundè praestitimus) sed plane Typos intelligimus & Plasmata, quae vniuersum Mentis processum, atque inueniendi continuatam","prev":{"citation":"Instauratio magna 33","label":"OPERIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/33"},"next":{"citation":"Instauratio magna 34-2","label":"OPERIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/34-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/34-2"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}