{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 342","citation":"Bacon, Instauratio magna 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/342.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Praecipuè verò tentanda est Inquisitio & Inuentio Effectuum & Opificiorum Caloris Accedentis & Recedentis graduatim, & ordinatim, & periodicè, & per debita spatia & Moras. Ista enim Inaequalitas ordinata reuerâ Filia Coeli est, & Generationis Mater: Neque à Calore aut vehementi, aut praecipiti, aut subsultorio, aliquid magni expectandum est. Etenim & in vegetabilibus hoc manifestißimum est; Atque etiam in Vteris Animalium magna est Caloris Inaequalitas, ex Motu, Somno, Alimentationibus & Paßionibus Foemellarum quae vterum gestant; Denique in ipsis Matricibus Terrae, ijs nimirum in quibus Metalla & Foßilia efformantur, locum habet & viget ista Jnaequalitas. Quo magis notanda est Inscitia aliquorum Alchymistarum ex Reformatis, qui per Calores aequabiles Lampadum & huiusmodi, perpetuò vno tenore ardentium, se voti compotes forè existimarunt. Atque de Opificijs & Effectibus Caloris haec dicta sint. Neque verò tempestiuum est illa penitus scrutari, antequam Rerum Formae & Corporum Schematismi vlteriùs inuestigati fuerint, & in lucem prodierint. Tum enim quaerenda & adoperanda, & aptanda sunt Instrumenta, quando de Exemplaribus constiterit. Quartus Modus operandi est per Moram, quae certè & Promus & Condus Naturae est, & quaedam Dispensatrix. Moram appellamus, cùm Corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim & defensum ab aliqua vi externâ.","prev":{"citation":"Instauratio magna 341","label":"341","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/341"},"next":{"citation":"Instauratio magna 343","label":"343","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/343"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}