{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 349","citation":"Bacon, Instauratio magna 349","ref":"349","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/349","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/349.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"*Nter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco vicesimo septimo atque vltimo Instantias Magicas Hoc nomine illas appellamus, in quibus Materia, aut Efficiens tenuis aut parua est, pro magnitudine Operis & Effectus qui sequitur; adeò vt etiamsi fuerint vulgares, tamen sint instar Miraculi; Aliae primo intuitu, Aliae etiam attentiùs contemplanti. Has verò Natura ex sese subministrat parcè; Quid verò factura sit Sinu excusso, & post Inuentionem Formarum, & Processuum, & Schematismorum, futuris temporibus apparebit. At ista Effecta Magica (quantum adhuc conijcimus) fiunt tribus modis: Aut per Multiplicationem sui, vt in Igne, & Venenis, quae vocant Specifica; nec non in Motibus, qui transeunt & fortificantur de Rotâ in Rotam; Aut per Excitationem siue Inuitationem in altero; vt in Magnete, qui excit Acus innumeras, virtute nullatenùs deperditâ, aut diminutâaut in fermento, & huiusmodi; Aut per Anteuersionem Motûs, vt dictum est, de Puluere pyrio & Bombardis, & Cuniculis: quorum priores duo Modi Indagationem Consensuum requirunt; Tertius, Mensurae Motuum. Vtrùm verò sit aliquis Modus mutandi corpora per minima (vt vocant) & transponendi subtiliores Materiae Schematismos (id quod ad omnimodas Corporum Transformationes pertinet, vt Ars breui tempore illud facere poßit, quod Natura per multas ambages molitur) de eo nulla hactenùs nobis constant Indicia. Quemadmodùm autem in Solidis & Veris aspiramus ad vltima & Summa; ita Vana & Tumida perpetuò odimus, & quantum in nobis est profligamus. LII. Tque de Dignitatibus siue Praerogatiuis InAstantiarum haec dicta sint.","prev":{"citation":"Instauratio magna 348","label":"348","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/348"},"next":{"citation":"Instauratio magna 350","label":"350","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/350"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}