{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 361","citation":"Bacon, Instauratio magna 361","ref":"361","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/361","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/361.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"quae recipiuntur omnia, & ipsa proponantur breuiter & strictim, vt nihil minus sint quàm verba. Nemo enim qui Materialia ad Aedificia, vel Naues, vel huiusmodi aliquas Structuras colligit & reponit, ea (Officinarum more) bellè collocat & ostentat vt placeant; sed in hoc tantùm sedulus est, vt proba & bona sint, & vt in Repositorio spatium minimum occupent. Atque ita prorsus faciendum est. Secundò, non multùm ad rem facit Luxuria illa Historiarum Naturalium in Descriptionibus & Picturis Specierum numerosis, atque earundem Varietate curiosâ. Huiusmodi enim pusillae Varietates nihil aliud sunt, quàm Lusus quidam Naturae, & Lasciuia, & propè ad Indiuiduorum Naturam accedunt: Atque habent Peragrationem quandam in Rebus ipsis amoenam & iucundam. Informationem verò ad Scientias tenuem, & ferè superuacuam. Tertiò, missae planè faciendae sunt omnes Narrationes Superstitiosae (non dico Prodigiosae, vbi Memoria earum reperietur fida & probabilis, sed Superstitiosae) & Experimenta Magiae Ceremonialis. Nolumus enim Philosophiae Infantiam, cui Historia Naturalis primam praebet Mammam, Fabulis anilibus assuescere. Erit fortaßè Tempus (postquàm in Inquisitionem Naturae paulò altiùs penetratum sit) huiusmodi res leuiter percurrendi; vt si quid in illis faecibus haereat virtutis Naturalis, ea extrahi & in vsum condi poßit. Interim seponendae sunt. Etiam Magiae Naturalis Experimenta diligenter & cum seueritate ventilanda sunt, antequàm recipiantur; praesertim illa, quae ex vulgaribus Sympathijs & Antipathijs, magna cum socordiâ & facilitate credendi simul & fingendi, deriuari solent. Neque nil, aut parùm actum est, in exoneranda Historiâ Naturali Tribus his (quae diximus) rebus superfluis, quae aliàs Volumina impleturae fuissent. Nequè tamen hîc Finis.","prev":{"citation":"Instauratio magna 360","label":"CONFICIENDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/360"},"next":{"citation":"Instauratio magna 362","label":"CONFICIENDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/362"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}