{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 366","citation":"Bacon, Instauratio magna 366","ref":"366","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/366","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/366.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Exempli gratiâ, quòd Locustae, aut Cancri cocti, cùm priùs Colorem luti referrent, rubescant, nihil ad mensam: sed haec ipsa Instantia tamen non mala est ad Inquirendam Naturam Rubedinis, cùm idem eueniat etiam in Lateribus coctis. Similiter, quòd Carnes minori morâ saliantur Hyeme quàm Aestate, non eò tantùm spectat, vt Coquus cibos benè & quantum sufficit condiat; sed etiam Instantia bona est ad indicandam Naturam & I mpreßionem Frigoris. Quamobrèm toto (quod aiunt Coelo errauerit, qui Intentioni nostrae satisfieri existimauerit, si Artium Experimenta colligantur, huius ret solùm gratiâ, vt hoc modo Artes singulae meliùs perficiantur. Licèt enim & hoc non prorsus contemnamus in multis; tamen ea planè est Mens nostra, vt omnium Experimentorum Mechanicorum riuuli in Philosophiae pelagus vndequaque fluant. Delectus autem Instantiarum in vnoquoque genere eminentiorum (quas maximè & diligentißimè conquirere oportet, & quasi venari) ex Praerogatiuis Instantiarum petendus est. VI. )Esumendum etiam est hoc loco, quod in AphorisRnis 99. 119. 120. Libri primi fusiùs tractauimus; hîc verò, Praecepti more, breuiter imperare sufficiat: Hoc est, vt recipiantur in hanc Historiam; Primò res Vulgatißimae, quales quis superuacuum putaret scripto inserere, quia tam familiaritèr notae sunt; Dein, res Viles, Illiberales, Turpes: (Omnia enim munda mundis; & si Lucrum ex Lotio boni odoris sit, multo magis Lumen & Informatio ex re qualibet: Etiam res Leues & Pueriles; (nec mirum: repuerascendum enim planè est:) Postremò, res quae nimiae cuiusdam Subtilitatis esse videntur, quòd in se nullius sint vsus.","prev":{"citation":"Instauratio magna 365","label":"CONFICIENDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/365"},"next":{"citation":"Instauratio magna 367","label":"CONFICIENDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/367","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/367"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}