{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 371","citation":"Bacon, Instauratio magna 371","ref":"371","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/371","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/371.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Cupimus enim Historiam Primam, veluti facto Sacramento de veritate eius in singulis, religiosißimè conscribi cum sit Volumen Operum Dei, & (quantùm inter Maiestatem Diuinorum, & Humilitatem Terrenorum collationem facere liceat) tanquam Scriptura altera. Quartò, non abs re fuerit Obseruationes quandoquè aspergere: (id quod C. Plinius fecit:) veluti in Historiâ Terrae & Maris; Quòd Terrarum figura (quatenus adhuc cognita est) respectu Marium, sit ad Austrum angusta & veluti acuminata, ad Septentriones lata & ampla; Marium, contrà: Et quod Oceani Magni intersecent Terras alueis exporrectis inter Austrum & Septentriones, non inter Orientem & Occidentem, nisi fortè in extremis Regionibus Polaribus. Etiam Canones (qui nil aliud sunt quàm Obseruationes generales & Catholicae) optimè ascribuntur: veluti in Historiâ Coelestium; Quòd Venus nunquam distet à Sole plùs partibus 46. Mercurius, 23. Et quòd Planetae, qui suprà Solem locantur, tardißimè moueant; cùm longißimè à Terrâ absint: Planetae infra Solem, celerrimè. Aliud insuper Obseruationis genus adhibendum; quod nondùm in vsum venit, licet sit haud exigui momenti. Illud tale est: nempè, vt subiungantur ijs quae sunt, ea quae non sunt. Veluti, in Historiâ Coelestium, Quòd non inueniatur stella oblonga vel triangularis; sed quòd omnis stella sit globosa: vel Globosa simplicitèr, vt Luna. vel ad aspectum Angulata, sed in medio globosa, vt reliquae Stellae. vel ad aspectum Comata, & in medio globosa, vt Sol: Aut quòd Stellae nullo prorsùs spargantur ordine; vt non inueniatur vel Quincunx, vel Quadrangulum, nec alia Figura perfecta; (rtcunque imponantur nomina Deltae, Coronae, Crucis, Quadrigarum, &c.) vix etiam Linea recta, nisi fortè in Cingulo & Pugione Orionis. Ouintò, iuuabit fortasse nonnihil Quaerentem, quod Credentem prorsùs peruertat & perdat: viz.","prev":{"citation":"Instauratio magna 370","label":"CONFICIENDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/370"},"next":{"citation":"Instauratio magna 372","label":"CONFICIENDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/372"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}