{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 40","citation":"Bacon, Instauratio magna 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/40.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"PRAEFATIO. Vi de Naturâ, tanquàm de re exploratâ, pronuntiare ausi sunt, siue hoc ex animi fiduciâ fecerint, siuè ambitiose, & more professoriomaximis illi Philosophiam & Scientias detrimentis affecêre. Vt enim ad fidem faciendam validi, ita etiam ad inquisitionem extiaguendam & abrumpendam efficaces fuerunt. Neque virtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quòd aliorum virtutem corruperint, & perdiderint. Qui autem contrariam huic viam ingreßi sunt, atque nihil prorsus sciri posse aßeruerunt, siue ex Sophistarum veterum odio, siue ex animi fluctuatione, aut etiam ex quadam doctrinae copiâ, in hanc opinionem delapsi sint, certè non contemnendas eius rationes adduxerunt; veruntamen nec à veris initijs sententiam suam deriuarunt, & studio quodam, atque affectatione prouecti, prorsus modum excesserunt. At antiquiores ex Graecis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi iactantiam, & Acatalepsiae desperationem, prudentiùs se sustinuerunt: Atque de inquisitionis difficultate, & rerum obscuritate, saepiùs querimonias & indignationes miscentes, & veluti fraenum merdentes, tamen propositum vrgere, atque Naturae se immiscere, non destiterunt: Consentaneum (vt videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet vtrùm aliquid sciri poßit) non disputare, sed experiri. Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectùs vsi, Rgulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione, & mentis volutatione, & agitatione perpetuâ, posuerunt.","prev":{"citation":"Instauratio magna 38","label":"INSTAVRATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/38"},"next":{"citation":"Instauratio magna 41","label":"INSTAVRATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/41"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}