{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 43","citation":"Bacon, Instauratio magna 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/43.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Atque homines tamen simili malesano impetu, & conspiratione inutili, feruntur in Intellectualibus; dum ab ingeniorum vel multitudine & consensu, vel excellentiâ & acumine, magna sperant; aut etiam Dialecticâ (quae quaedam Athletica censeri poßit) mentis neruos roborant: Sed interim licèt tanto studio & conatu, (si quis verè iudicauerit) intellectum nudum applicare non desinunt. Manifestißimum autem est, in omni opere magno, quod manus hominis praestat, sine instrumentis & machinis, vires nec singulorum intendi, nec omnium coire posse. taque ex his quae diximus praemißis, statuimus duas esse res, de quibus homines planè monitos volumus, nè fortè illae eos fugiant, aut praetereant. Quarum prima huiuusmodi est, fieri fato quodam (vt existimamus) bono, ad extinguendas & depellendas contradictiones, & tumores animorum, vt & Veteribus honor, & reuerentia intacta, & imminuta maneant, & nos destinata perficere, & tamen modestiae nostrae fructum percipere poßimus. Nam nos, si profiteamur nos meliora afferre quàm antiqui, eandem quam illi viam ingreßi; nullâ verborum arte efficere poßimus, quin inducatur quaedam ingenij, vel excellentiae, vel facultatis comparatio, siue contentio; non ea quidem illicita, aut noua; (Quidni enim poßimus, pro iure nostro (neque eo ipso alio, quàm omnium) si quid apud eos non rectè inuentum, aut positum sit, reprehendere, aut notare?) Sed tamen vtcunque iusta aut permissa; mihilominùs impar fortasse fuisset ea ipsa contentio ob virium nostrarum modum.","prev":{"citation":"Instauratio magna 42","label":"INSTAVRATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/42"},"next":{"citation":"Instauratio magna 44","label":"INSTAVRATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/44"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}