{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 45","citation":"Bacon, Instauratio magna 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/45.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Quòd si cui mortalium cordi (curae sit, non tantùm Inuentis haerere, atque ijs vti, sed ad vlteriora penetrare; atque non disputando aduersarium, sed opere naturam vincere; denique, non bellè & probabiliter opinari, sed certò & ostensiuè scire; tales, tanquam veri Scientiarum filij, nobis (si videbitur) se adiungant; vt omißis Naturae atrijs, quae infiniti contriuerunt, aditus aliquando ad interiora patefiat. Atque vt meliùs intelligamur, vtque illud ipsum quod volumus, ex nominibus impositis magis familiariter occurrat; altera ratio, siuè via, Anticipatio Mentis; altera, Interpretatio Naturae, à nobis appellari consueuit. Est etiam quod petendum videtur. Nos certè cogitationem suscepimus, & curam adhibuimus, vt quae à nobis proponentur, non tantùm vera essent, sed etiam ad animos hominum (licèt miris modis occupatos & interclusos) non incommodè, aut asperè accederent. Veruntamen aequum est, vt ab hominibus impetremus, (in tantâ praesertim Doctrinarum & Scientiarum restauratione) vt qui de hisce nostris aliquid, siue ex sensu proprio, siue ex authoritatum turbâ, siue ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam Leges quaedam iudiciales inualuerunt) statuere, aut existimare velit; nè id in transitu, & velut aliud agendo, facere se posse speret; sed vt em pernoscat; nostram, quam describimus & munimus, viam, ipse paulatim tentet; subtilitati rerum, quae in experientiâ signata est, assuescat; prauos denique, atque altè haerentes mentis habitus, tempestiuâ, & quasi legitimâ morà corrigat; atque tum demùm (si placuerit) postquàm in potestate sud esse coeperit, iudicio suo vtatur.","prev":{"citation":"Instauratio magna 44","label":"INSTAVRATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/44"},"next":{"citation":"Instauratio magna 46","label":"SEQVITVR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/46"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}