{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 50","citation":"Bacon, Instauratio magna 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/50.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"VIII. TTiam Opera, quae iam inuenta sunt, Casui deEbentur, & Experientiae, magis quàm Scientijs: Scientiae enim, quas nunc habemus, nihil aliud sunt quàm quaedam Concinnationes rerum anteà inuentarum; non modi inueniendi, aut designationes nouorum Operum. IX. XAusa verò & radix ferè omnium malorum in SciGentijs ea vna est; quòd dum Mentis humanae vires falsò miramur & extollimus, vera eius auxilia non quaeramus. Vbtilitas Naturae subtilitatem Sensùs & IntelO lectùs multis partibus superat; vt pulchrae illae meditationes, & speculationes humanae, & Causationes res male- sana sint, nisi quòd non adsit, qui aduertat. XI. Ncut Scientiae, quae nunc habentur, inutiles sunt ad Sinuentionem Operum: Ita & Logica quae nunc habetur, inutilis est ad inuentionem Scientiarum. XII. Ogica, quae in vsu est, ad errores (qui in notioEnibus vulgaribus fundantur) stabiliendos & figendos valet, potiùs quàm ad inquisitionem veritatis; vt magis damnosa sit, quàm vtilis. XIII. CIllogismus ad Principia Scientiarum non adhibeEtur, ad media Axiomata frustrà adhibetur, cùm sit subtilitati Naturae longè impar. Assensum itaque constringit non res. XIV. Illogismus ex Propositionibus constat, propositioSnes ex verbis, verba Notionum tesserae sunt. Ftaque si notiones ipsae (id quod basis rei est) confusae sint, & temerè à rebus abstractae; nihil in ijs, quae superstruuntur, est firmitudinis. Itaque spes est vna in Inductione vera. XV. INNotionibus nil sani est, nec in Logicis, nec in APhysicis; non Substantia, non Qualitas, Agere, Pati, ipsum Esse, bonae notiones sunt: multò minùs Graue, Leue, Densum, Tenue, Humidum,","prev":{"citation":"Instauratio magna 49","label":"SEQVITVR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/49"},"next":{"citation":"Instauratio magna 51","label":"SEQVITVR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/51"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}