{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 57","citation":"Bacon, Instauratio magna 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/57.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Ixit Borgia de expeditione Gallorum in ItaEliam, eos venisse cum cretâ in manibus vt diuersoria notarent, non cum armis, vt perrumperent; I tidem & nostra ratio est, vt doctrina nostra animos idoneos & capaces subintret; Confutationum enim nulius est vsus, vbi de Principijs & ipsis Notionibus, atque etiam de formis Demonstrationum dissentimus. XXXVI. Estat verò nobis modus tradendi vnus & simplex, Rut homines ad ipsa particularia & eorum Series & Ordines adducamus & vt illi rursùs imperent sibi ad tempus abnegationem Notionum, & cum rebus ipsis consuescere incipiant. XXXVII. Atio eorum, qui Acatalepsiam tenuerunt, & via Rnostra, initijs suis quodammodo consentiunt; exitu immensum disiunguntur & opponuntur. Illi enim nihil sciri posse simplicitèr asserunt. Nos, non multum sciri posse in Naturâ, eâ, quae nunc in vsuest, viâ: Verùm illi exindè authoritatem sensus & intellectus destruunt; Nos auxilia ijsdem excogitamus & subministramus. XXXVIII. YDola & Notiones falsae quae Intellectum kumaEnum jam occuparunt, atque in eo altè haerent, non solùm Mentes hominum, ita obsident, vt veritati aditus difficilis pateat; sed etiam dato & concesso aditu, illa rursùs in ipsâ instauratione Scientiarum occurrent, & molesta erunt; nisi homines praemoniti, aduersùs ea se, quantum fieri potest, muniant. XXXIX. Vatuor sunt genera Idolorum quae mentes huSmanas obsident. Iis (docendi oratiâ) nomina imposuimus; vt primum genus, Idola Tribûs; secundum, Idola Specûs; tertium, Idola Fori; quartum, Idola Theatri vocentur. XL.","prev":{"citation":"Instauratio magna 56","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/56"},"next":{"citation":"Instauratio magna 58","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/58"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}