{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 65","citation":"Bacon, Instauratio magna 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/65.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Materia potiùs considerari debet, & ejus Schematismi, & Meta-schematismi, atque Actus purus, & lex Actûs, siue Motûs; Formae enim Commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas Actùs Formas appellare. LII. Viusmodi itaque sunt Idola, quae vocamus IdoDla Tribûs; quae ortum habent aut ex aequalitate substantiae spiritus humani; aut ex praeoccupatione eius; aut ab angustijs eius; aut ab inquieto Motu eius; aut ab infusione affectuum; aut ab incompetentia Sensuum; aut ab impreßionis modo. LIII. IDola Specûs ortum habent ex propriâ cuiusque * Naturâ & animi & corporis; atque etiam ex educatione, & consuetudine, & fortuitis. Quod genus, licet sit varium, & multiplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima Cautio est, quaeque plurimùm valent ad polluendum Intellectum, nè sit purus. LIV. Damant homines Scientias & Contemplationes Aparticulares; aut quia authores & inuentores se earum credunt. aut quia plurimùm in illis operae posuerunt, ijsque maximè assueuerunt. Huiusmodi verò homines, si ad Philosophiam & Contemplationes vniuersales se contulerint, illas ex prioribus Phantasijs detorquent, & corrumpunt; id quod maximè conspicuum cernitur in Aristotele, qui Naturalem suam Philosophiam, Logicae suae prorsùs mancipauit, vt eam ferè inutilem & contentiosam reddiderit.","prev":{"citation":"Instauratio magna 64","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/64"},"next":{"citation":"Instauratio magna 66","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/66"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}