{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 66","citation":"Bacon, Instauratio magna 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/66.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Chymicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, Philosophiam constituerunt phantasticam, & ad pauca spectantem: Quinetiam Gilbertus postquàm in contemplationibus Magnetis se laboriosißimè exercuisset, confinxit statim Thilosophiam consentaneam rei apud ipsum praepollenti. LV. Aximum & velut radicale discrimen ingeMniorum, quoad Philosophiam & Scientias, illud est; quòd alia ingenia sint fortiora, & aptiora ad notandas rerum differentias; alia, ad notandas rerum similitudines. Ingenia enim constantia & acuta, figere contemplationes, & morari, & haerere in omni subtilitate differentiarum possunt: Ingenia autem sublimiâ, & discursiua, etiam tenuißimas, & catholicas rerum similitudines, & agnoscunt, & componunt: Vtrumque autem ingenium facilè labitur in excessum, prensando aut gradus rerum, aut vmbras. LVI. ) Eperiuntur ingenia alia in admirationem AntiNquitatis, alia in amorem & amplexum Nouitatis effusa; pauca verò ejus temperamenti sunt, vt modum tenere poßint, quin aut quae rectè posita sunt ab Antiquis conuellant, aut ea contemnant, quae rectè afferuntur à Nouis. Hoc verò magno scientiarum & Philosophiae detrimento sit, quùm studia potiùs sint Antiquitatis & Nouitatis, quàm iudicia: Veritas autem non a foelicitate temporis alicuius, quae res varia est; sed à lumine Naturae & Experientiae, quod aeternum est, petenda est. Jtaque abneganda sunt ista studia; & videndum, nè intellectus ab illis ad consensum abripiatur.","prev":{"citation":"Instauratio magna 65","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/65"},"next":{"citation":"Instauratio magna 67","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/67"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}