{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 67","citation":"Bacon, Instauratio magna 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/67.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"LVII. Ontemplationes Naturae, & corporum in simplicitate suâ, intellectum frangunt & comminuunt: Contemplationes verò Naturae, & corporum in compositione & configuratione suâ, intellectum stupefaciunt & soluunt. Id optimè cernitur in scholâ Leucippi & Democriti, collatâ cum reliquis Philosophijs. Illa enim ita versatur in particulis Rerum, vt fabricas ferè negligat: reliquae autem ità fabricas intuentur attonitae, vt ad simplicitatem naturae non penetrent. Itaque alternandae sunt contemplationes istae, & vicißim sumendae; vt Intellectus reddatur simul penetrans, & capax; & cuitentur ea quae diximus incommoda, atque Idola ex ijs prouenientia. LVIII. Alis itaquè esto Prudentia contemplatiua in arcendis & summouendis Idolis Specus, quae aut ex praedominantiâ, aut ex excessu compositionis & diuisionis, aut ex studijs erga tempora, aut ex obiectis largis & minutis, maximè ortum habent. Generatitèr autem pro suspecto habendum vnicuique rerum Naturam contemplanti, quicquid Intellectum suum potissimùm capit & detinet; tantoque maior adhibenda in huiusmodi placitis est cautio, vt Intellectus seruetur aequus & purus. LIX. TIdola Fori omnium molestißima sunt: quae Aex foedere verborum & nominum, se insinuarunt in Intellectum.","prev":{"citation":"Instauratio magna 66","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/66"},"next":{"citation":"Instauratio magna 68","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/68"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}