{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 69","citation":"Bacon, Instauratio magna 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/69.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Idola IDola quae per verba Intellectui imponuntur, duoArum generum sunt: Aut enim sunt rerum nomina, quae non sunt, (quemadmodum enim sunt res, quae nomine carent, per inobseruationem; ita sunt & nomina, quae carent rebus, per suppositionem phantasticam;) aut sunt nomina rerum quae sunt, sed confusa, & malè terminata & temerè & inaequalitèr à rebus abstracta. Prioris generis sunt, Fortuna, Primum Mobile, Planetarum Orbes, Elementum Ignis, & huiusmodi commenta, quae à vanis & falsis theorijs ortum habent. Atque hoc genus Idolorum facilius eijcitur, quia per constantem abnegationem, & antiquationem theoriarum exterminari possunt. At alterum genus perplexum est, & altè haerens; quod ex malà & imperitâ abstractione excitatur. Exempli gratiâ, accipiatur aliquod verbum, (Humidum, si placet) & videamus quomodò sibi constent, quae per hoc verbum significantur: & inuenietur verbum istud, Humidum, nihil aliud quàm nota confusa diuersarum actionum, quae nullam constantiam aut reductionem patiuntur. Significat enim, & quod circa aliud corpus facilè se circumfundit; & quod in se est indeterminabile, nec consistere potest. & quod facilè cedit vndique; & quod facilè se diuidit, & dispergit; & quod facilè se vnit, & colligit. & quod facilè fluit, & in motu ponitur: & quod alteri corpori facilè adhaeret, idque madefacit; & quod facilè reducitur in liquidum, siue colliquatur, cùm anteà consisteret. LIDI. sisteret. Itaque quùm ad huius nominis praedicationem & impositionem ventum sit; si aliâ accipias, flamma humida est; si aliâ accipias, aer humidus non est; si aliâ, puluis minutus humidus est; si alia, vitrum humidum est; vt facilè appareat, istam Notionem ex aquâ tantùm, & communibus & vulgaribus liquoribus, absque vllâ debitâ verificatione, temerè abstractam esse.","prev":{"citation":"Instauratio magna 68","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/68"},"next":{"citation":"Instauratio magna 70","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/70"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}