{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 71","citation":"Bacon, Instauratio magna 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/71.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Nostra verò inueniendi Scientias ea est ratio, vt non multùm ingeniorum acumini & robori relinquatur; sed quae ingenia & Intellectus ferè exaequet. Quemadmodum enim ad hoc vt linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multùm est in constantià & exercitatione manûs, si fiat ex vi manùs propriâ; sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parùm aut nihil; omninò similis est nostra ratio. Licèt autem confutationum particularium nullus sit vsus: de sectis tamen & generibus huiusmodi theoriarum nonnihil dicendum est; atque etiam paulò pòst de signis exterioribus, quòd se malè habeant: & postremò de causis tantae infoelicitatis, & tam diuturni & generalis in errore consensùs: vt ad vera minùs difficilis sit aditus, & Intellectus humanus volentiùs expurgetur, & Idola dimittat. LXII. Dola Theatri siue Theoriarum, multa sunt, & K multò plura esse possunt, & aliquandò fortasse erunt. Nisi enim, per multa iam saecula, hominum ingenia circa religionem & Theologiam occupata fuissent; atque etiam Politiae Ciuiles (praesertìm Monarchiae) ab istiusmodi nouitatibus, etiam in contemplationibus, essent auersae, vt cum periculo & detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solùm praemio destituti, sed etiam contemptui & inuidiae expositi; complures aliae proculdubiò Philosophiarum & Theoriarum sectae, similes illis quae magnâ varictate olim apud Graecos floruerunt, introductae fuissent.","prev":{"citation":"Instauratio magna 70","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/70"},"next":{"citation":"Instauratio magna 72","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/72"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}