{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 77","citation":"Bacon, Instauratio magna 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/77.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"At edici, in secundis rerum qualitatibus & operationibus, Attrahendi, Repellendi, Attenuandi, Inspissandi, Dilatandi, Astringendi, Discutiendi, Maturandi, & huiusmodi, operam prastant meliorem: atque nisi ex illis duobus (quae dixi) compendijs (qualitatibus scilicet elementaribus, & virtutibus specificis) illa altera (quae rectè notata sunt) corrumperent, reducendo illa ad primas qualitates, earumque mixturas subtiles & incommensurabiles; aut ea non producendo cum maiore & diligentiore obseruatione ad qualitates tertias & quartas, sed contemplationem intempestiuè abrumpendo; illi multò meliùs profecissent. Neque huiusmodi virtutes (non dico eaedem, sed similes) in humani corporis medicinis tantùm exquirendae sunt; sed etiam in caeterorum corporum naturalium mutationibus. Sed multò adhuc maiore cum malo sit, quòd quiescentia rerum principia, ex quibus; & non mouentia, per quę res fiunt, contemplentur & inquirant. Illa enim ad sermones, ista ad opera spectant. Neque enim vulgares illae differentiae Motûs, quae in Naturali Philosophiâ receptâ notantur, Generationis, Corruptionis, Augmentationis, Diminutionis, Alterationis, & Lationis, vllius sunt pretij. Quippè hoc sibi volunt; Si corpus, aliàs non mutatum, loco tamen moueatur hoc Lationem esse, si manente & loco, & specie, qualitate mutetur, hoc Alterationem esse; si verò ex illâ mutatioumtatione moles ipsa, & quantitas corporis non eadem maneat, hoc Augmentationis & Diminutionis motum esse; si eatenus mutentur, speciem ipsam & substantiam mutent, & in alia migrent, hoc Generationem & Corruptionem esse. At ista merè popularia sunt, & nullo modo in Naturam penetrant; suntque mensurae & periodi tantùm, non species motûs.","prev":{"citation":"Instauratio magna 76","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/76"},"next":{"citation":"Instauratio magna 78","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/78"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}