{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 78","citation":"Bacon, Instauratio magna 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/78.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Innuunt enim illud, Hucusque, & non, Quomodò, vel Ex quo fonte. Neque enim de corporum appetitu, aut de partium eorum processi, aliquid significant; sed tantùm quum motus ille rem aliter ac prius, crasso modo, sensui exhibeat, inde diuisionem suam auspicantur. Etiam quùm de causis motuum aliquid significare volunt, atque diuisionem ex illis instituere, differentiam motûs naturalis & violenti, maximâ cum socordiâ. introducunt; quae & ipsa omninò ex notione vulgari est. cùm omnis motus violentus etiam naturalis reuerà sit, scilicet cùm externum efficiens naturam alio modo in opere ponet, quam quo priùs. At hisce omißis: si quis (exempli gratiâ) obseruauerit, inesse corporibus appetitum contactûs ad inuicem, vt non patiantur vnitatem Naturae prorsus dirimi, aut abscindi, vt vacuum detur: aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum se recipiendi in naturalem suam dimensionem, vel tensuram, vt si vltra eam, aut citrà eam, comprimantur, aut distrahantur, statim in veterem sphaeram & exporrectionem suam, se recuperare & remittere moliantur: aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum congregrationis ad massas connaturalium suorum, densorum videlicet versus Orbem Terrae, tenuiorum & rariorum versus ambitum Coeli; haec & huiusmodi verè Physica sunt genera Motuum; At illa altera planè Logica sunt & Scholastica, vt ex hâc collatione eorum manifestò liquet.","prev":{"citation":"Instauratio magna 77","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/77"},"next":{"citation":"Instauratio magna 79","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/79"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}