{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 83","citation":"Bacon, Instauratio magna 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/83.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Ita sit, vt more Atalantae, de vià decedant ad tollendum aureum pomum; interim verò cursum interrumpant, & victoriam emittant è manibus. Verùm in Experientiae vero curriculo, eóque ad noua opera producendo, Diuina Prudentia omninò, & Ordo pro exemplari sumenda sunt. Deus autem primo die Creationis Lucem tantùm creauit, eique operi diem integrum attribuit; nec aliquid materiati operis eo die creauit. Similitèr & ex omnimodâ Experientiâ, primùm inuentio Causarum & Axtomatum verorum elicienda est: & lucifera Experimenta, non fructifera quaerenda. Axiomata autem rectè inuenta & constituta Praxin non strictim, sed confertìm instruunt; & Operum agmina ac turmas post se trahunt. Verùm de experiendi vijs, quae non minùs quàm viae Iudicandi obseßae sunt & interclusae, postea dicemus: Impraesentiarùm de Experientiâ vulgari, tanquam de malâ Demonstratione, tantùm loquuti. Jam verò postulat ordo rerum, vt de ijs, quorum paulò antè mentionem fecimus, signis, (quòd Philosophiae & Contemplationes in vsu malè se habeant; & de Causis rei primo intuitu tam mirabilis & incredibilis, quaedam subiungamus. Signorum enim notio praeparat assensum: Causarum verò explicatio tollit miraculum. Quae duo ad extirpationem Idolorum ex Intellectu faciliorem & clementiorem multum iuuant. ScienLXXI. ACientiae, quas habemus, ferè à Graecis fluxêrunt. SQuae enim Scriptores Romani, aut Arabes, aut Recentiores addiderunt; non multa, aut magni momenti sunt: & qualiacunque sint, fundata sunt super basin eorum quae inuenta sunt à Graecis. Erat autem sapientia Graecorum, professoria, & in disputationes effusa: quod genus inquisitioni veritatis aduersißimum est.","prev":{"citation":"Instauratio magna 82","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/82"},"next":{"citation":"Instauratio magna 84","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/84"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}