{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 87","citation":"Bacon, Instauratio magna 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/87.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Idque Celsus ingenuè ac prudentèr fatetur; nimirùm, Experimenta Medicinae primò inuenta fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse & causas indagâsse & aßignâße; non ordine inuerso eueniße, vt ex Philosophiâ & causarum cognitione, ipsa Experimenta inuenta aut deprompta essent. Jtaque mirum non erat, apud Aegyptios (qui rerum Inuentoribus diuinitatem & consecrationem attribuerunt) plures fuisse Brutorum animalium imagines, quàm Hominum: quia bruta animalia, per instinctus naturales, multa inuenta pepererunt vbi homines, ex sermonibus& conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint. At Chymicorum industria, nonnulla peperit; sed tanquàm fortuitò, & obitèr, aut per Experimentorum quandam variationem, (vt Mechanici solent) non ex arte aut Theoriâ aliquâ nam ea, quam confinxerunt. Experimenta magis perturbat, quam iuuat. Eorum etiam, qui in Magiâ (quam vocant) Naturali versati sunt, pauca reperiuntur inuenta; eáque leuia, & imposturae propiora. Quocircà, quemadmodùm in Religione cauetur, vt Fides ex Operibus monstretur. idem etiam ad Philosophiam optimè traducitur, vt ex Fructibus iudicetur, & vana habeatur, quae sterilis sit: atque eò magis, si loco fructuum vilae & oliuae, producat disputationum & contentionum carduos & spinas. CapiLXXIV. Apienda etiam sunt Signa ex incrementis & Cprogreßibus Philosophiarum & Scientiarum. Quae enim in Naturâ fundata sunt crescunt & augentur: quae autem in Opinione, variantur, non augentur.","prev":{"citation":"Instauratio magna 86-2","label":"LXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/86-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/86-2"},"next":{"citation":"Instauratio magna 88","label":"LXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/88"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}