{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 9","citation":"Bacon, Instauratio magna 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/9.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Atque, cùm opinio copiae, inter maximas causas inopiae sit: quùmque ex fiducià praesentium vera auxilia negligantur in posterum; ex vsu est, & planè ex neceßitate, vt ab illis quae adhuc inuenta sunt, in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus, & non dißimulanter) honoris & admirationis excessus tollatur, vtili monito, ne homines eorum aut copiam, aut vtilitatem, in maiùs accipiant, aut celebrent. Nam si quis in omnem illam librorum varietatem, quà Artes & Scientiae exultant, diligentiùs introspiciat, vbique inueniet eiusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diuersas, inuentione praeoccupatas; vt omnia primo intuitu numerosa, facto examine, pauca reperiantur. Et de vtilitate apertè dicendum est; Sapientiam istam, quam a Graecis potissimum hausimus, pueritiam quandam Scientiae videri, atque habere quod proprium est puerorum; vt ad garriendum prompta, ad generandum inualida & immatura sit. Controuersiarum enim ferax, operum effoeta est. Adeò vt Fabula illa de Scylla, in literarum statum, qualis habetur, ad viuum quadrare videatur, quae virginis os & vultum extulit, ad vterum verò monstra latrantia succingebantur & adhaerebant. Ita habent & Scientiae, quibus insueuimus, generalia quaedam blandientia, & speciosa; sed cum ad particularia ventum sit, veluti ad partes generationis, vt fructum & opera ex se edant, tum contentiones & oblatrantes disputationes exoriuntur, in quas desinunt, & quae partus locum obtinent. Praetereà, si huiusmodi Scientiae plane res mortua non essent, id minimè videtur euenturum fuisse, quod per multa iam saecula vsu venit; vt illae suis immotae ferè haereant vestigijs, nec incrementa genere humano digna sumant: eò vsque, vt saepenumero non solùm assertio maneat assertio, sed etiam quaestio maneat quaestio, & per disputationes non soluatur, sed figatur, & alatur: omnisque traditio & succeßio disciplinarum repraesentet & exhibeat personas Magistri & Auditoris, non Jnuentoris, & eius qui inuentis aliquid eximium adijciat.","prev":{"citation":"Instauratio magna 8","label":"FRANCISCVS VERVLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/8"},"next":{"citation":"Instauratio magna 10","label":"FRANCISCVS VERVLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/10"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}