{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instauratio magna 97","citation":"Bacon, Instauratio magna 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/97.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Instauratio magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Quod stupore quodam animum ritè rem reputanti perculserit; non vlli mortalium Curae aut Cordi fuiße, vt Intellectui humano, ab ipso sensu & experientiâ ordinata & bene conditâ, via aperiretur & muniretur; sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini, & turbini, vel casùs & experientiae vagae & inconditae vndis, & ambagibus permissa esse. Atque cogitet quis sobriè & diligentèr, qualis sit ea via, quam in inquisitione & inuentione alicuius rei homines adhibere consueuerunt; Et primò notabit proculdubiò inueiendi modum simplicem & inartificiosum, qui hominibus maximè est familiaris. Hic autem non alius est, quàm vt is qui se ad inueniendum aliquid comparat & accingit, primò quae ab alijs circa illa dicta sint inquirat & euoluat; deindè propriam meditationem addat, atque per Mentis multam agitatiouem, spiritum suum proprium sollicitet, & quasi inuocet, vt sibi oracula pandat; quae res omnino sine fundamento est, & in opinionibus tantùm voluitur. At alius quispiam Dialecticam ad inueniendum aduocet, quae nomine tenus tantùm ad id quod agitur, pertinet. Inuentio enim Dialecticae non est Principiorum, & Axiomatum praecipuorum, ex quibus Artes constant, sed eorum tantùm quae illis consentanea videntur. Dialectica enim magis curiosos & importunos, & sibi negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus, & inuentionibus Principiorum, siue Axiomatum primorum, ad fidem, & veluti Sacramentum cuilibet Arti praestandum, notißimo reRestat sponso reijcit. Restat Experientia mera, quae, sioccurrat, Casus; si quaesita sit, Experimentum nominatur. Hoc autem Experientiae genus nihil aliud est, quàm (quod aiunt scopae dissolutae, & mera palpatio, quali homines noctu vtuntur, omnia pertent.indq, si fortè in rectam viam incidere detur; quibus multò satius & consultius foret, diem praestolari, aut lumen accendere, & deinceps viam inire.","prev":{"citation":"Instauratio magna 96","label":"LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/96"},"next":{"citation":"Instauratio magna 98","label":"LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/98"},"credit":{"text":"Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}