{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 10-2","citation":"Bacon, Silva silvarum 10-2","ref":"10-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/10-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/10-2.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Respondimus; Christianos nos esse: minus metuentes, quia signum Crucis in instrumento illo videramus: Ad quod Responsum, dexteram ille versus Caelum sustulit, & deinde leniter ad os suum adduxit; qui gestus in usu illis est, cum Deo gratias agunt. Tunc autem perrexit, Si jurabitis (unusquisque vestrûm) per merita Servatoris, piratas vos non esse: nec sanguinem humanum effudisse, sive jure, sive vi, intra spatium quadraginta dierum, ultimo elapsarum, licentiam obtinebitis in terram descendendi. Respondimus, paratos nos omnes esse ad illud Juramentum praestandum. Unde unus ex comitatu ejus, qui videbatur Notarius esse, illud in scriptum redegit. Quo facto, alter è comitatu viri illius primarii, qui in eodem lembo vehebatur, postquam Dominus in aurem ei quidpiam locutus esset, alta vocedixit: Dominus meus hoc vobis notum esse velit, non ex superbia, aut fastu esse, quo minus navem vestram conscendat; sed quia ex Responso vestro innotescit, plurimos inter vos se male habere, à conservatore sanitatis in urbe monitus erat, ut ad aliquam distantiam colloqueretur. Submisso capite nos inclinavimus, & respondimus; servos ejus humillimos nos omnes esse; magnoque honori ducere, & singulari suae humanitati tribuere, id quod jamdudum factum esset; sed sperare nos, morDigitized by Google bum ONI bum illum, quo aegroti nostri laborant, contagiosum minime esse. Ita vir ille primarius C.qe reversus est. Paulo post adfuit Notarius. & o rdeam na verni nostram conscendit; in manu sua fruiereriosq ctum quendam ejus regionis tenens, Aurantio ἀος υτ non absimilem, verum colore magis in cocciest, curà neum vergente, qui odorem spirabat suarerit.","prev":{"citation":"Silva silvarum 620","label":"FRANCISCO BACONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/620","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/620"},"next":{"citation":"Silva silvarum 11-2","label":"FRANCISCO BACONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/11-2"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}