{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 138","citation":"Bacon, Silva silvarum 138","ref":"138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/138.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"atque in captura avium quas vocant a) puttinos anglicos, patet quam artificiose mimicos gestus imitetur simiarum more, vel quam gestibus suis stolida volucris Simiam imitetur. neque ullus frequentato alterius consortio (praescius enim est) non gestus quosdam aut vocem aut aliam configurationem didicit. 237. Imitationi sonorum non praerequiri institutionem ut necessariam volucres ostendunt, quae mutua inter se documenta habent, sine mercede imitationis aut ex pastu aut aliunde. Inveniuntur praeterea psittaci, non tantum vocem sequi artifices, sed & risum, pulsationem, ictum, crepitum ex januis in cardine suo motis, vel plaustri, quemcumque demum ipsis obvium sonum. 238. Bestiarum nullae, praeter aves, imitari valent sermones humanos. Simia enim expedita alioqui imitatrix in exprimendo sermone deficit. vidi tamen molossum, qui ululatum auribus immissum per aliquod temporis spatium redderet. quaenam vero avium, comparate ad alias bestias, solertia sit imitandi sermonem, ulterioris est indaginis. Constat inesse bestiis conformata ad hunc usum instrumenta, ut labia, dentes, &c. humanis quam volucribus similiora. Collum, per quod a) of Dottrells. quod transmissum jugulum descendit, multae bestiae aeque ac volucres habent oblongum. Ulterius protendatur inquisitio, an guttur reliquusque appatatus in avibus excellentior sit? Aves ad loquelam aptae, sunt psittacus. picus, graculus, monedula, corvus; ex quibus adunco psittacus rostro est, reliquae minimè. 239.","prev":{"citation":"Silva silvarum 137","label":"HISTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/137"},"next":{"citation":"Silva silvarum 139","label":"HISTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/139"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}