{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 173","citation":"Bacon, Silva silvarum 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/173.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"magis oleosas reddant; Omphacium habet congregatos quidem, sed magis jejunos minorique quantitate: tenuissimis maximani partem exhalando dissipatis. Videmus enim acetum parari cum vasculum vinarium Soli calido exponitur, neque comburitur illud. quod partes ex tenuioribus plurimas exhauserit disjeceritque exhalatio. 314. Potus flaccescendo mortuus reviviscit ac mucorem deponit, si vegetentur corroborenturque motu spiritus. Sic aër sudus laxat spiritus motuque vegetiores reddit. Cerevisiae quoque recentis & spiritu vegetae in lagenas transfusio (adeo ut remoto operculo emicet) potum exhibet vividiorem, eumque flatibus implet; ebullitionique iterandae conducit patella carbonibus instructa & in cella collocata. Recens potus fugienti mixtus fermentationem provocat; ut & recens cocta cerevisia (si verum narratur) veteri apposita novam operatur ebullitionem. Neque inutile fore autumem, admiscere unde mobiliores validioresque evadant spiritus, ut si lagenis inseratur nitrum, calx, limus, &c. Constat cremorem maturari, celeriusque ascendere ad impositae frigidae contactum virtualem, unde serum deprimi videtur. 315. Usu comprobatum est, si lagenas repletas probeque obturatas quis defodiat sub terra sicca nonnihil profundius, aut in putei fundum demittat, aut (quod caeteris praestat) suspensas habeat paulo supra aquam putei profundioris per Ia) duas septimanas, vigore invalescere potum. Frigus enim non aeque ut calor, causatur spirituum exhalationem, quanquam reliquias rarefaciat, sed vegetos facit, eosque irritando perfectius omnibus liquidi partibus incorporat. 316. Fructuum maturatio fit evocatis ad externas corporis partes spiritibus, & sic aequaliter in transitu disperfis. accedit & nonnulla crassiorum digestio à calore, motu, attractione, putrefactionisque rudimentis, cujus initium maturationis instar habet.","prev":{"citation":"Silva silvarum 172","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/172"},"next":{"citation":"Silva silvarum 174","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/174"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}