{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 194","citation":"Bacon, Silva silvarum 194","ref":"194","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/194","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/194.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"353. Acceleratio partus in animantibus duplicem habet respectum; si vel embryoni maturitas & festinata concilietur perfectio, vel ratio aliqua maternis claustris expediendi detur. Primo modo inest aliquid non illaudatum, quod robur testetur, secundus malignus est, & praeterea symptoma aut morbum nabet causam. Vera ideo antiquorum observatio, partum septimestrem plerumque esse vitalem, sed octimestrem utplurimum mortualem. Sed fabulosa est, quae assignatur, ratio, quod scilicet octavus mensis Saturno regni sui periodum inchoet, Planetae, ex ipsorum figmentis, maligno; septimo autem mense Luna regnet, Planeta benignior. Sed ex vero datur naec ratio, si tanto spatio ordinatum tempus anticipet partus, vigori infantis id adscribendum esse; sin minori, maternae invaletudinis id vitium est. Experimentum unicum spectans accelerationem accretionis & staturae. 354. Staturae humanae velocia sunt incrementa vel ex pleniore victu, vel ex natura nutrimenti, vel vegeto magis & excitatiori, quem natura confert, calore. Quoad prius, obest in alimento excessus, utpote corpus distendens potius & in latum, quam in longum progrediens. Cujus rei in plantis imago est, raro proceritatem nactis, ubi tenellae in latum exire coeperint.","prev":{"citation":"Silva silvarum 193","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/193"},"next":{"citation":"Silva silvarum 195","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/195"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}