{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 20-2","citation":"Bacon, Silva silvarum 20-2","ref":"20-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/20-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/20-2.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Die proximo, horam circiter decimam matutinam, denuo nos invisit Praepositus: & post salutationes utrinque factas, dixit familiariter: se venisse, ut nos visitaret, & tempus nobiscum tereret. Tum cathedram poposcit, & consedit. Nos autem, numero decem, (nam caeteri aut inferiores erant, aut foras abierant,) circa eum sedimus: ac deinde ita exorsus est. Nos de Insula hac Bensalem, (ita enim eam vocant lingua sua,) hoc habemus: quod ob situm Insulae nostrae solitarium, & leges peregrinantibus è nobis impositas, de terra hac celanda, & raram exterorum admissionem in regionem nostram, nobis quidem maxima pars Orbis habitabilis nota sit, ipsi vero aliis penitus simus incogniti. Itaque cum Quaestiones illis aptiores sunt, qui minus norunt, consentaneum est magis, ut vos me interrogetis, quam ut ego vos. Respondimus: Nos illi gratias maximas referre, quandoquidem hanc nobis licentiam indulgeret: tum ex iis, quae jam observavimus, facile nos conjicere, non esse rem in mundanis cognitu digniorem, quam statum & conditionem terrae hujus felicissimae. Sed ante omnia, (diximus,) cum ab extremis terrae oris jam convenerimus, nec non in Regno Caelesti nos olim conventuros speremus, eo quod utrinque Christiani simus,) scire avemus, quandoquidem terra ista in tantum dissita sit, & vastis & incognitis maris tractibus, divisa, à terra illa, in qua Servator noster, dum in carne fuit, versabatur: Quis tandem hujus gentis Apostolus, & quibus modis ad Fidem conversa fuerit?","prev":{"citation":"Silva silvarum 19-2","label":"FRANCISCO BACONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/19-2"},"next":{"citation":"Silva silvarum 21-2","label":"FRANCISCO BACONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/21-2"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}