{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 21-2","citation":"Bacon, Silva silvarum 21-2","ref":"21-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/21-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/21-2.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Facile erat, ex vultu ejus perspicere, gratam illi imprimis fuisse hanc quaestionem nostram: Cor meum, (inquit) vobis mirifice attraxistis, quod quaestionem hanc primo in loco proponitis: Indicat enim, vos quaerere primum Regnum Dei: Atque libenter, & breviter, postulato huic vestro satisfaciam. Annos circa viginti, ab Ascensione Domini, factum est, ut conspiceretur à populo Renfusae, (urbis maritimae ad Orientalem plagam Regionis nostrae sitae,) noctu, (nox autem erat nubila, sed placida,) juxta mille passus à littore, columna Lucis praealta: non figura pyramidali, sed veluti cylindri, à pelago versus coelum erecta, & in vertice ejus Crux Lucis ampla, corpore columnae aliquanto splendidior. Ad spectaculum hoc tam mirabile, congregatus est (ut fit) populus urbis, super arenas maris, & stabat paulisper attonitus: Verum paulo post scaphis parvis plurimi se commiserunt, ut rem tanti stuperis propius inspicerent. Verum, postquam scaphae intra sexaginta circiter à columna virgatas, advenissent, ecce omnes subito se sistebant, nec ulterius procedere poterant; ita tamen, ut in circuitu movere, sed non accedere Dite GGc propius liceret: adco ut scaphae veluti in Theatro starent, lucem hanc tanquam scenam coelestem spectaturae. Evenit autem forte fortuna, ut in scapharum una, adesset quispiam ex Sapientibus nostris, societatis nimirum Domus Salomonis: Quae Domus sive Collegium (fratres mei carissimi,) oculus plane est hujusce Regni.","prev":{"citation":"Silva silvarum 20-2","label":"FRANCISCO BACONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/20-2"},"next":{"citation":"Silva silvarum 22-2","label":"FRANCISCO BACONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/22-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/22-2"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}