{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 214","citation":"Bacon, Silva silvarum 214","ref":"214","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/214","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/214.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Liquores ad hoc experimentum delecti sunt, cerevisia, non recens, sed potui apta, vinum & lac, cum hoc successu. Cerevisia & vinum supra & infra aquam non penitus expalluerant, sed bonitas potior erat, quam lagenis cum eodem potu in cella asservatis. Inter se vero illas si conferres, suspensae supra aquam discrimine haud dubio praestabant; eaque cerevisia paululum efflorescebat, non ita quae infra aquae superficiem latuerat, vegeta nihilominus. Lac acescebat ad putredinem vergens. Verum tamen, prope Blaesas pagum esse, ubi in cavernis profundis lac coagilari sinunt, & gratissimi quidem saporis. Ista occasione experiri id in lacte statui in puteo suspenso; sed fefellit eventus. Ignoro autem an lac Blaesense prius sit coctum. Quare tentari posset in lacte cocto, ejusque flore, cum illud scilicet ex sua natura compositum sit corpus ex cremore, coagulo & sero, ut mutatio dissolutioque facilis sit. Neque obfuerit periculum facere in cerevisia, cujus nondum coctus fit liquor, ut pateat, suspensio-ne in puteo maturationem ejus & clarificationem acceleret. Experimentum unicum spectans [a] Haesitantiam. 386. Multos constat esse blaesos. Causa forsan esse queat linguae refrigeratio, unde naturalis motus tarditas.","prev":{"citation":"Silva silvarum 213","label":"213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/213"},"next":{"citation":"Silva silvarum 215","label":"215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/215"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}