{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 275","citation":"Bacon, Silva silvarum 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/275.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"512. Color in plantis passim conspicuus est viridis, quem nullus flos praefert. Invenitur primula veris flore viridi, sed pallet potius quam viret. Frondes arborum quarundam ferrugineae sunt, aut subrubido colore; quales plerumque sunt tenellae in quercu, vinea, corylo. Frondes ex putredine flavescunt, & agri foliorum nonnulla partem frondium flavam exhibent, quae omnibus videntur aeque vegetae & splendentes ac virides. Persuadeo mihi etiam, flavum colorem minus viridi esse succulentum, & albo magis assinem. Docuit enim observatio frondes ilicis flavas obverti semper Septentrioni, aut Aquiloni. Radicum quaedam flavae sunt, ut pastinaca lutea: plantarum aliae exhibentur sanguineae quoad stipitem, frondes, ut amaranthus. Herbae quaedam praeferunt purpurae affinitatem & rubedinem, ut species quaedam salviae, menthae, rosa Solis, &c. Aliarum frondes albent, ut alia salviae & menthae species. Sed caetuleum purpureumve colorem frondium nulla repraesentat. Unde colligas in flores digeri attenuatum terrae succum, ut & in fructus, viliorem magisque vulgarem in frondes. 513. Curiositatis pars est, florem reddere duplicem, crebra translatione in terram novam; contra, transplantandi negligentia ex duplici simplicem facit. Expedita, qua id fit, ratio est, si quicquid conjectum florum semen, aut plantati illorum surculi, extulerint, protinus inseras novae & probae terrae.","prev":{"citation":"Silva silvarum 274","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/274"},"next":{"citation":"Silva silvarum 276","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/276"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}