{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 29-2","citation":"Bacon, Silva silvarum 29-2","ref":"29-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/29-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/29-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/29-2.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"China autem, & Atlantis magna Digitized by Google quam AC5 DEI memine iperegris adit: recteee qua proiae d tvanda sini n d. lira tisalices γυονας et milect. vda „tgube gigγ(ντιν 1g6τ (quam vos Americam vocatis), quae nunc (uncas tantum & Canoas, habent, ut magna abundabant, illis diebus, navium grandiorum. Insula haec nostra (ut ex fidelibus ejus aetatis Historiis plane liquet), instructa tum fuit navibus mille quingentis, iisque fortibus, & magnae capacitatis. De hoc, quod loquor, apud voS, exigua admodum, aut nulla est memoria, at nobis pro certo cognitum est. Eo etiam tempore, ad insulam hanc, naves & carinae, earum omnium, quas modo nominabam, nationum, appulerunt. Atque, ut fieri solet, naves illae praeter populares suos, vehebant multos, ex aliis regionibus, quae ipsae maritimae non erant; veluti Persas, Chaldaeos, Arabes, ita ut omnes fere nationes potentes & celebres, locum hunc adierunt: ex quibus nonnullas habemus stirpes, & tribus, usque in hodiernum diem. Quod vero ad naves nostras attinet, in omnes propemodum oras navigarunt, tam ad fretum vestrum, quod Columnas Herculis appellatis, quam ad alias, tum Mediterranei, tum Atlantici Maris, regiones: veluti ad Paguinum (Civitatem in China antiquissimam), quae eadem est cum Cambalu, & Quinze, ad Orientale pelagus sita, non procul à finibus Tartariae Orientalis. Eodem praeterea tempore, & seculo integro insequente, aut amplius, populi magnae Atlantidis potentes admodum erant.","prev":{"citation":"Silva silvarum 28-2","label":"FRANCISCO BACONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/28-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/28-2"},"next":{"citation":"Silva silvarum 30-2","label":"FRANCISCO BACONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/30-2"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}