{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 298","citation":"Bacon, Silva silvarum 298","ref":"298","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/298","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/298.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Circumfertur ex vero, plantas quasdam ad tempus germinantes suo victitare succo, sine extranei nutrimenti adminiculo, quod terra, aqua, lapis, &c. suggerat. De hac re videatur Experimentum 29. Experimenta varia spectantia plantas peregrinas. 574. Ex relatu est, Terram Indicani caeli dissitarumque regionum saburrandae navi exportatam in aliquod Italiae solum, herbas protulisse Exoticas, Europaeis incognitas. Ex earum quoque radicibus, corticibus, seminibus simul contusis aliique admixtis terrae, probeque irrigatis aqua calida, proveniunt herbae aliis non absimiles. 575. Plantae ex calidis plagis traduces in aliasque transvectae laborant in extrudendo germine eo tempore, quod climatis sui proprium. Ut igitur noxa arceatur, nihil amplius requiritur, quam ut tutae sint adversus injuriam retardationis ex frigore. Ex Historica quoque fide exstat, quod frumenta calidi soli in frigidius translata praecocitate superent vulgare illud frigidioris terrae. Verisimile est, meliorem fore experimenti successum in frumento quam arboribus, cum grana tantum sint annua, unde virtus seminis non consumitur, cum in arbore vilescat ex ea, in quam translata migrat humo. 576. Complures plantae, quas aura benignioris coeli educat, expertae rigidioris inclementiam sub extremum nihilominus ver consitae pullulabunt, germine maximam aestatis partem integro, ut docet semen mali aurantii, citrii, &c. eorum semina extremo Aprilis in terram conjecta dabunt gratissima acetaria, aliis herbis admixtis. nec dubito quin semen caryophylli, piperisve, &c. si hic viride haberi possit tempore sementis, idem comprobaret.","prev":{"citation":"Silva silvarum 297","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/297"},"next":{"citation":"Silva silvarum 299","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/299"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}