{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 332","citation":"Bacon, Silva silvarum 332","ref":"332","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/332","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/332.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Plantae sunt, ex quibus disscissis lac emicat, ficus, lactuca vetus, [a] sonchus, b] tithymali, &c. ratio forte sit putrefactionis rudimentum, cum acrimoniam lac illud prodat, licet putetur lenitivi facultate pollere. Charta enim lacte fici conscripta literas gerit inconspicuas, nisi admoveatur igni; quo facto nigrescere videas, ut acris mordaxque inde succus arguatur. Lactuca istius vetustatis ut lac includat, veneno infamis est. Tithymali venenata quoque indole sunt; & quamvis cuniculos sonchus pascat, oves tamen pecudesque aversantur. Adde, quod lac ejus, verrucas aperiendo, brevique consumendo vim corrodendi prodit. Triticum quoque & aliud cujusvis generis frumentum si è terra eximas antequam germina protrudant, lactis abundare deprehendes. Germinationis etiam initium nihil est praeter quandam seminum putrefactionem. Euphorbio inest lac, licet haud nimium albescens, insignis tamen acrimoniae. Flavescit chelidonii lac non sine yalida satis acrimonia, oculis nebula laborantibus, & catarrhis expurgandis medela. 640. Fungi tam in arborum corporibus, quam radicibus, & terra nasci dicuntur; praecipue quercu. ratio, quia arborum solidissimae ejusmodi excrescentiis terrae vicem *)] Sowe-thisties. b) Spurge. cem praebeant ut muscum, fungos, & similia protrudant. 641. Vix datur planta rubro in foliis & spica succo, excepta quae sanguinem Draconis profert, cujus inprimis genitrix est Insula Soquotra. Amaranthus tota rubescit, ut & lignum Brasilianum, nec non Sandalus. Illa sanguinem Draconis praebens arbor crescit forma [a] coni saccharini. putaverim non extra omnem veri speciem, succum istius plantae in arboris corpore concoqui; cum in uvis & malis punicis succus rubeat, lachrymae vireant.","prev":{"citation":"Silva silvarum 331","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/331"},"next":{"citation":"Silva silvarum 333","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/333"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}