{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 353","citation":"Bacon, Silva silvarum 353","ref":"353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/353.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Eadem fere quoad avium plumas ratio est, cum illae minus assimilent, & plus quam bestiae excernant. Excrementa enim earum plerumque liquida, caro in genere sicca est. Adde quod instrumenta urinae propria non habeant, ut omnis humor excrementitius abeat in plumas. Unde non miror, commendari mensis aves prae bestiis, quia caro illarum tenuiter magis assimilat, & subtilius excernit. Praeterea, caput hominis à primo partu pilosum est, non vero aliae corporis partes. Causa fortasse fuerit defectus perspirationis, cum plurima pilorum materia in aliis corporis partibus insensibili perspiratione exhalet. Deinde, cranium solidiori constans substantia minus nutritur, atque assimilat, plusque excernit. Sic & mentum se habet. pilos etiam manuum palmis & pedum plantis haud innasci manifestum est, quae corporis partes magis sunt perspirabiles. Talis cum etiam puerorum cutis sit, minus illi conspiciuntur pilosi. Experimentum unicum spectans motus celeritatem in avibus. 681. Avium in motu celeritas illam bestiarum excedit, quarum plerumque volatum nullius bestiae cursus adaequat. Causa est spirituum in avibus copia proportione quoad corpusculi angustias majori, quam in bestiis.","prev":{"citation":"Silva silvarum 352","label":"352","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/352"},"next":{"citation":"Silva silvarum 354","label":"354","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/354"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}