{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 358","citation":"Bacon, Silva silvarum 358","ref":"358","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/358","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/358.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"posterior, quia partes sunt exangues, cum sanguis qualificet frigus; ideo in nervos validam impressionem frigus facit, partes ut pote exangues. Sic frigus acre fragilia reddit ossa; conspicimusque ossium contusiones coelo inclementiori difficiles esse curatu. Experimentum unicum spectans linguam. 689. Literis consignatum, linguae facilius imprimi morborum signa, quam aliis partibus; etiam caloris interni, cujus rei, vel imprimis exemplum est lingua nigricans. Pecus quoque varii coloris, linguas gerit maculis sparsis interstinctas, &c. Ratio procul dubio est partis istius teneritudo, quae facilius omnes exhibet alterationes quam ulla carnosa. Experimentum unicum spectans gustum. 690. Os nullo gustu, salsi saporis index est, praecipue amari, saepe & fastidiosi, nunquam dulcis. ratio est, humor in lingua corruptus, qui non raro salsedinem, amarorem, & fastidium parit, nunquam dulcorem. Caeteri enim sunt gradus ad corruptionem. Experimentum unicum spectans prognostica quadam pestiferarum tempestatum. 691. Cum grassaretur praeterito anno saevae pestis laniena, conspecti fuerunt prope Londinum variis in fossis terrisque depressioribus multi bufones, caudati ad minimum trium quatuorve pollicum longitudine, cum plerumque excaudes esse soleant. Qui huc observationem intenderunt, deprehendisse videbantur sibi terram & aërem mire ad putrefactionem disposita.","prev":{"citation":"Silva silvarum 357","label":"357","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/357"},"next":{"citation":"Silva silvarum 359","label":"359","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/359"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}