{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 36-2","citation":"Bacon, Silva silvarum 36-2","ref":"36-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/36-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/36-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/36-2.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Primum enim, jura humanitatis omnia sarta tecta serravit, in institutis & fundationibus suis, prolevamine & solatio peregrinorum afflictorum; quod & vos experti estis. Ad quod dictum, ut par erat, consurreximus omnes, nosque inclinavimus. Ille perrexit. Rex idem, cupiens factis humanitatis consilia politica adjungere: atque humanitati minime convenire putans, ut exteri inviti detinerentur, nec minus rationibus status non convenire, ut riderent, & in sulae hujusce arcana evulgarent, hanc viam iniit. Constituit, ut ex exteris, quibus permissum foret in terram hanc descendere, qui abire vellent, non prohiberentur; qui autem manere praeoptarent, conditiones & vivendi facultates à statu reciperent, in qua re, visu jam acri polluit, ut post tot seculorum spatia, à lege hac condita, memoriam nullam habeamus, ne vel unicae duntaxat navis, quae reditum praetulit; atque tredecim tantum virorum temporibus diversis, qui in nostris navibus reverti elegerunt. Quid autem pauci illi, qui sic redierunt, de regione hac propalarint, nos fugit. Facile autem existimare potestis, quicquid retulerint, non aliter quam pro insomnio quodam habitum esse. Navigationes autem nostras, ad partes exteras, visum est legislatori nostro, penitus coërcere. In China hoc non fit. Etenim Chinenses, quo vosunt, & possunt, navigant. Quod satis ostendit, legem illorum, de exteris arcendis, à pusillanimitate sola, & metu, provenire. Interdictio autem haec nostra, unam tantum recipit restrictionem, eamque certe admirabilem: Bonum enim, quod à communicatione cum exteris trahi possit, conservat, malum autem evitat. Id vobis nunc aperiam. Atque hic videbor aliquantisper, ab eo quod agitur, digredi: sed mox, hoc ipsum ad rem pertinere, perspicietis.","prev":{"citation":"Silva silvarum 35-2","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/35-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/35-2"},"next":{"citation":"Silva silvarum 37-2","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/37-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/37-2"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}