{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 360","citation":"Bacon, Silva silvarum 360","ref":"360","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/360","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/360.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Universim, animalcula varia ex putrefactione genita, gustui licet fastidiosa, hac censentur natura, ut lumbrici, aselli, cochleae terrestres, &c. Viperarum quoque trochisci tantopere decantati, & anguium caro nonnihil condita correctaque (in aliquo apud antiquos pretio) mea quidem sententia, consimili sunt indole. Partes quoque bestiarum putrefactae (uti castoreum & moschus, quae subtilissimas partes habent) huc referendae. Putrefactiones quoque plantarum (ut agaricum, fungi Sambuco adnascentes) eximiae esse virtutis, manifestum. Ratio est, quia putrefactio motus est in corporum partibus prae reliquis subtilissimus; & cum vita animantium non admittat sui usum (quae ex sententia quorundam Paracelsi asseclarum, si fas adhiberi & intra corpus sumi permitteret, immortalitate nos donaret) operationis subtilitate proxima sumimus, corpora scilicet putrefacta, quae tuto usurpari possunt. Experimenta varia spectantia Venerem. 693. Ex veterum scitis, frequentata Venus obtundit visus aciem, cum tamen Eunuchi, ad generandum inepti, debilitate oculorum laborent. In illis causa est consumptio spirituum, in hisce cerebrum humidius. Redundans enim cerebri humidum radios visuales crassescere facit, ecrumque meatus obstruit, ut monstrat quae ab aetate est visus infirmitas, in comitatu habens causam secundam, imminutos nimirum spiritus. Caecitatem catarrhis quoque & defluxionibus vere imputes. Eunuchi omnes habent, quibus humidiores arguantur, notas, ut femorum intumescentiam, alvum laxam, laevitatem cutis, &c. 694. Quae ex actu venereo percipitur voluptas, illa caeteros sensus afficiente longissime potior est. Comparatio cum pruritu in exprimenda proprietate deficit, quamvis ille tactui gratus occurrat. Sed causae in abdito sunt.","prev":{"citation":"Silva silvarum 359","label":"359","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/359"},"next":{"citation":"Silva silvarum 361","label":"361","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/361"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}