{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 387","citation":"Bacon, Silva silvarum 387","ref":"387","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/387","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/387.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Ratio, quia spiritus vini depascunt rorem aut radicalem humorem (ut vocant) corporis, atque hoc modo spiritus animales frustrantur. Sicubi humor sufficit aut redundat, vinum digestionem & desiccationem humoris promovet. Experimentum unicum spectans convolvulos 728. Convolvulus inter vermes maxime generalis est, produci solitus ex rore & fronsibus, examina enim convolvulorum videas in arboribus & sepibus producta, calamitatem frondium in arboribus & sepibus maxima ex parte, quod & nascantur ex illis & nutriantur iisdem. Vernum imprimis tempus ista lue infestatur, quod nec ros nec frondes tum desint, generanturque plerumque si diutius spiraverit Eurus. Causa est, venti istius siccitas; cum omnis ex putredine vivificatio, requirat, ae materia sit nimis humida. Quod autem vestiri conspicimus aranearum telis, signum est limosae siccitatis; ut in terris, quas ex rore & Sole cooperiunt aranearum telae. Virides quoque convolvulos internae rosarum partes gignunt, praesertim non perflantes expertae ventos, in quibus ros mucescit, sed maximos & plurimos convolvulos brassicae producunt, pinguibus foliis & putrescere aptis. Convolvulos exspirans aestas ostendit volatiles, mutatque in papiliones aut forte aliam muscam. Datur & convolvulus lanuginoso corpore magna cum bombycibus affinitate.","prev":{"citation":"Silva silvarum 386","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/386"},"next":{"citation":"Silva silvarum 388","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/388"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}