{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 400","citation":"Bacon, Silva silvarum 400","ref":"400","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/400","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/400.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Mandibula non continet peculiarem medullam, sed parum pulposae medullae diffusum; denti quoque medullae species per substantiam distributae adscribitur, quam sensatio & dolor afficit; estque potius nervus, cum medulla sensus sit expers, ut sanguis. Cornua prorsus partes sunt similares, ut & ungues. 751. Inter substantias soliditate notabiles, nulla sensu praedita est praeter dentes; neque doloris tantum sensu valent, sed & frigoris. Sed alia quibus substantiae obdurescit compages, relegemus in suum locum, contenti instituta de dentibus inquisitione. 752. Dentes hominibus triplices sunt: acuti, ut primores sive principales; lati, ut molares; canini aut acuminati, prioribus interjecti. Sed inventi homines quibus os continuum pro dentibus fuit, exili nota discriminante singulos; quod de Pyrrho narratur. Animantia quaedam oblongos aut eminulos habent dentes, qui brochi vocantur, ut Ursae, Lucii, Salmones, Canes, sed raro; quaedam dentes dentibus divisim junctos, ut homo, equi; quaedam dentes praecipue primores sive principales dentibus insertos instar serrae, ut Leones & Canes. Quibusdam piscibus in palato varia dentium series, ut luciis, salmonibus, trutis, &c. pluribusque aliis aquas salsas habitantibus. Angues aliique serpentes venenatis sunt dentibus, quos male videas aliquando sumi pro aculeis. 753. Cornuta animalia superiori dentium ordine carent; neque inferiori destituuntur, quae superiorem habent.","prev":{"citation":"Silva silvarum 399","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/399"},"next":{"citation":"Silva silvarum 401","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/401"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}