{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 403","citation":"Bacon, Silva silvarum 403","ref":"403","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/403","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/403.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"758. Animantia quaedam certis anni tempestatibus generant, ut dama, ovis, cuiculi sylvestres, &c. aves pleraeque & pisces. Alia quovis anni tempore ut homo, &c. & omnia domestica, ut equi, porci, canes, feles, &c causa generationis qualibet anni tempestate est copia. Redundantia enim generationem promovet: quae gemino ex fonte fluit, ve natura animantis, si illud calidum, humidum, aut sanguineum fuerit; vel ex copioso nutrimento. Quoad primam, homo, equi, canes, &c. quibus ad generandum quaelibet anni tempestas fauat, calore & humore sunt auctioribus: columbae avium calidissimae & humidissimae saepissime foetus edunt; cicures perpetuo fere. Dama melancholicum & siccum animal est, quod timiditas probat carnisque durities. Ovis animal est frigidum, ut apparet ex lenitate, & quod raro bibant. Plerisque avibus siccior, quam bestiis, substanti est. Pisces sunt frigidi. Quod ad secundam causam, quae est alimenti copia, homo, vacca, sus, canis, &c. largius pascuntur; neque obscu rum, animantes sylvestres raro generare, cicu res saepius; quod & calor & nutrimenti abun dantia praestat. Coëundi tempus à capreis observari Septembrem, certum est, quia quicquid alimenti & graminis confert aestas, cedit in hanc generandi facultatem. Quo maturius September pluvia madescit eo citius catuliunt, siccitas retardat. Ovis quoque, modice calens, generat circa idem tempus aut paulo ante. Sed quibus stata & in circuitum recurrens generatio, verno foetui operam dant, ut aves & pisces; conferente, ad praeparationem & hiemis deliquio & calore fomentoque veris.","prev":{"citation":"Silva silvarum 402","label":"NATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/402"},"next":{"citation":"Silva silvarum 404","label":"404","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/404"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}