{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 409","citation":"Bacon, Silva silvarum 409","ref":"409","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/409","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/409.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Omnis enim titillatio est levis spirituum motus, quem cutis tenuitas, repentinus & rarus contactus promovet. Sic penna aut juncus labiis aut ma lis leviter inerrans, titillationem ciet, non res obtusior aut durior contactus. Quod ad repentinum contactum, patet, neminem à se ipso titillari; palmam quoque aeque tenui, ac jam dictae partes, cute, titillationem non admittere, ex contrectationis frequentia. Titillatio quoque risum movet. Causa forte emissio spirituum & sic animae, fugâ titillationis in qua semper notatur resultus & retrocessio partis, ut eam declinet. In naribus quoque penna aut stramine interius titillatis sternutationem cient; quae subitaria spirituum emissio est, & humorem expellit. Est & cum dolore conjuncta titillatio, ut tolerari nequeat. Experimentum unicum spectans pluviae penuriam in Aegypto 767. Mirum, inundante Aegyptum Nilo, ut fieri consuevit, tenues aut nullas in ista re gione pluvias sentiri. Causa referri possit, vel ad aquae, vel aëris, vel utriusque naturam. A quae, si & longior attendatur procursus, cum pernici rapta defluxu minus exhalet quam stagnans; & ejus concoctio, cum probe concocta non adeo evaporet ac cruda, ut aqua supposito igne ebulliens parcius emittit vapores quam modico à prima coctione interstitio, sub ipsum initium. Constat etiam, aquas Nili aliis dulciores gustu arbitro deprehendi; in calculo quoque & melancholia hypochondriaca commendari; unde virtus leniendi arguitur; & per clima calidum, plana nec sylvis aut montibus umbrosa regione, deferri; ut necesse sit Solem magna vi incumbentem fluvio adimere cruditates.","prev":{"citation":"Silva silvarum 408","label":"408","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/408"},"next":{"citation":"Silva silvarum 410","label":"410","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/410","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/410"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}