{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 413","citation":"Bacon, Silva silvarum 413","ref":"413","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/413","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/413.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Secundum, ne, quod in ambitu corpus est adjacetque, ejusdem sit materiae, sed heterogeneum plane quoad corpus conservandum; sic enim alterum recipere nihil, ex altero progredi nihil potest. Talia sunt Mercurius, succinum album in herbis, muscis, & ejusmodi corporibus. Tertium, ut corpus conservandum non sit ea mole, ut sponte diffluere queat in corruptionem, etiam nihilo ejus egrediente in adsitum corpus. Ideo tenue potius & parvum sit oportet, quam vastum. Datur & quartum adjumentum, ut si corporis conservandi ea sit magnitudo, qua plerumque conspicitur, tum corpus continens praeditum sit facultate attrahendi & exsiccandi humidum corporis contenti, ne interius inchoata invalescat putredo, quamvis nihil egrediatur. Memini narrare Livium, repertos aliquando, elapsis jam aliquot annorum centuriis, fuisse duos loculos plumbeos in quodam monumento; alterique corpus regis Numae, alteri libros sacrorum rituum & Pontificum disciplinam fuisse inclusa. Loculus cadaver continens nihil exhibuit nisi paucos levesque cineres in extremitatibus; alter libros ita illaesos noxaeque prorsus expertes, ac si recens Amanuensis scriptura fuisset. Erant autem in membrana scripti & candelis ex cera quarum in sacris vigiliis usus est, tecti velut biei cocsle involucro ter quaterve repetito. Hinc colligas, Romanos regnante Numa non adaequasse Aegyptiorum industriam in condiendis balsamo corporibus; unde secuta fuerit corporis inventi consumptio. Notant Plutarchus & alii, cum Augustus Caesar inviseret Alexandri Magni sepulchrum, cadaver integris inconfusisque repertum fuisse dimensionibus. Balsamum tamen, quod praestantissimum fuisse par est, nimiam cadaveris mollitiem adeo prohibere non potuit, ut ex solo nasi contactu Caesar totum deformaverit.","prev":{"citation":"Silva silvarum 412","label":"412","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/412"},"next":{"citation":"Silva silvarum 414","label":"414","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/414"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}