{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 428","citation":"Bacon, Silva silvarum 428","ref":"428","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/428","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/428.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Sin consistas in parte inferiori, aut ad januae utrumlibet latus, cessat. si in janua stes, aut in medio è regione januae, audiri se patitur. Nota, quod omnis soni reflexio melius fiat versus parietes veteres, quam novos, utpote sicciores & magis cavos. Experimentum unicum spectans vim imaginationis ad imitationem sensus. 795. Effecta illa, quae perculsi sensus edunt, eque rebus actualibus manant, quodammodo etiam ex imaginatione dependent. Hinc qui alium acida & austera edentem conspicit, eaque quibus dentes stupidi fiunt & obtunduntur, imbutam hoc objecto imaginationem gerit, ut ex alieni facti conspectu suos sibi dentes hebetari sentiat. Sic qui alium diuturnos in gyros actum videt, aut rotas saepe in circulum euntes, ipse vertigine rapitur; & in sublimi constitutus sine repagulis objectis, aut retinaculis (nisi assuetudo leve id fecerit) incertis vestigiis vacillans inhaerebit. Multi etiam ex conspecto alterius sanguine, tortura, strangulatione, patiuntur animi deliquium ac si ipsorum flueret sanguis, & in se affligerentur. a] Vide Exper. 249. Expe conservationem corporum 796. Sume keiri vel leucoium arborescens leniterque bacillo alliga. Utrumque vasi vitreo recipienti impone, quod repleveris Mercurio vivo adeo ut flos cooperiatur. Pondus modicum vitri orificio impone, ut bacillus deprimatur. Elapsis quatuor aut quinque diebus redi ut inspicias, deprehendesque flore vegeto, caule duriore minusque flexili quam fuit, si comparaturus juxta ponas alium florem, quem eodem tempore collegeris, manifestius erit discrimen. Unde apparet, corporibus servandis optime adhiberi Mercurium vivum, qui non tuetur solum, sed & frigore indurat. Quod ad vigorem floris, possit esse mera conservatio (quod eo magis observandum, quia Mercurius vivus florem deprimit) sed caulis durities, sine facultate indurante à frigore (ut videtur) Mercurii, esse nequit. Experimentum unicum spectans germinationem & multiplicationem metallorum. 797. Ex veterum relationibus habemus, in Cypro inveniri speciem ferri, quod minutim concisum & in terra collocatum, si irrigetur, in majus excrescit.","prev":{"citation":"Silva silvarum 427","label":"427","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/427"},"next":{"citation":"Silva silvarum 430","label":"430","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/430"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}