{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 45-2","citation":"Bacon, Silva silvarum 45-2","ref":"45-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/45-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/45-2.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Tum Haraldus super gradum ascendit, & Tirsano chartam in manus tradit; quo facto, ab omnibus qui adsunt, acclamatio magna fit, lingua sua, quae hoc significat: Foelices sunt populi Bensalem. Deinde Haraldus, ab adolescentulo altero botrum uvarum recipit, qui (ut diximus) aureus est, tam caule, quam uvis ipsis: sed uvae eleganter colorantur, atque, si masculi ex familia, numero excedant foeminas, uvae purpureae sunt, cum sole parvo in vertice posito; sin foeminae mares, uvae virides sunt, cum luna crescente in vertice. Uvae autem numerum liberorum familiae exaequant. Iste etiam racemus aureus, ab Haraldo traditur Tirsano; qui eundem statim filio illi, quem antea elegerat, ut secum in domo maneret, tradit: is autem perpetuo eum ante patrem gestat, quoties in publicum progreditur, tanquam insigne honolis: atque inde nomen (ut dictum est), filii vitis, accipit. Peracta hac solennitate, Tirsanus se recipit, atque post moram aliquam interjectam, rursus ad prandium egreditur, ubi sedet sub conopaeo solus, neque cuivis ex liberis, cujuscunque gradus aut dignitatis, una sedere conceditur: nisi forte fuerit ex domo Salomonis. Servitium mensae praestant masculi ex familia, qui hoc faciunt, quoties ei aliquid dandum, in genua procumbentes: foeminae autem, tantum juxta parietem, circunstant. Pars aulae, quae infra gradum est mensas habet utrinque sitas, pro convivis, quibus decore admodum, & ordine bono, ministratur: sub finem autem prandii (quod apud illos, in maximis suis solennitatibus, non ultra sesqui-horam durat), cantatur hymnus, pro ingenio componentis variatus (habent enim Poëtas optimos), subjectum vero ejus, perpetuo sunt laudes, Adami, Noachi, & Abrahami: quorum primi duo, universi generis humani parentes extiterunt, tertius, pater fidelium. Concluditur tamen semper, cum gratiarum actione, propter nativitatem Servatoris nostri: in quo universae terrae generationes benedictionem consequuntur.","prev":{"citation":"Silva silvarum 44-2","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/44-2"},"next":{"citation":"Silva silvarum 46-2","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/46-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/46-2"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}