{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 451","citation":"Bacon, Silva silvarum 451","ref":"451","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/451","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/451","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/451.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Nihilominus tamen mirum, & priori observationi adversadibzy G Google versarium videtur, putrefactiones alias & excrementa probi esse odoris, ut moschum & Zibethum, atque, ut quidam censent, ambram quam ex piscium spermate refundi, plurium, sed extra probabilitatis speciem, opinio est. muscus quoque (intelligo autem malorum) excremento praeferendus paululum. Ratio forte sit, quia boni spiritus excrementa ingressi, & putrefactis inhaerentes, supersunt, praesertim si ab animantibus sint calidissimis. Sed accedat causa subtilior, nempe quod voluptatis excessum refugiat sensus, sed ingrati alicujus gestiat consortio. Sic musica repugnantes sonos in concentum temperans auribus gratissima accidit, sive ubi diaphona cum symphonis coincidunt periodos musicas reddunt longe dulciores; & absurdus quandoque sapor gustui arridet, ut halec fumo indurata, cavearii cibus unctuosus ex sturionis spina confectus, caseus Parmensis, &c. Forte idem in odoribus experiri liceat; quorum illi ante à nobis propositi acrimonia pungunt vellicantque sensum. Constat è locis, in quibus urina excer nitur, violarum plerumque odorem percipi; nucisque myristicae esus imbuit urinam odore suc Supinae & in indefinitum vagae contemplationes, notionesque de elementis eorumque conjugationibus, de in fluentiis cali, de calore, frigore humiditate, siccitate, qualitatibus, activis passivis, similibusve, everterunt verum ordinem, processus, affectiones, & quae materiae naturaliumque corporum intimas spectant contexturas. Removenda ergo illa tanquam merae & male definitae notiones; atque axiomata definita ex instantiis mensuratis depromenda sunt; atque ita gradatim exstructis generalibus praebendus assensus.","prev":{"citation":"Silva silvarum 450","label":"HISTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/450"},"next":{"citation":"Silva silvarum 452","label":"HISTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/452","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/452"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}